RUNCARII

RUNCARII
RUNCARII
inter alia, quoque dicti sunt, ii, qui Valdensium Patarinorumque doctrinae adhaerebant: an a Roncalia, de qua supra, quod ibi primum visi; an a Runcaria, villâ sic dictâ; an quod in runcariis, h. e. locis incultis et senticosis, ut plurimum degerent? Car. du Fresne in Glossar. Est autem Runcaria vox medii aevi, a verbo runcare, quod Latinis est malas et noxias herbas exstirpare; sicut rustare, rubos et sentes, h. e. rusia evellere. Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”